History of the christian church



Download 3,85 Mb.
Page12/50
Date conversion26.04.2017
Size3,85 Mb.
1   ...   8   9   10   11   12   13   14   15   ...   50
NOTES.—THE BULL OF EXCOMMUNICATION.
As I do not find the bull in any of the Protestant or Roman-Catholic church histories which I have consulted (except the Annals of Raynaldus), I give it here in full as transcribed from an original copy in possession of the Astor Library, New York (probably the only one on the American Continent), together with facsimiles of titlepage and first page (see preceeding pages in text). The pamphlet contains twenty pages, small quarto, and is printed continuously, like ancient MSS. I have divided it into sections, with headings, and noted the departures of Cocquelines and Raynaldus from the original.
BULLA CONTRA ERRORES MARTINI LUTHERI ET SEQUACIUM.
Leo Episcopus Servus Servorum Dei.263

Ad perpetuam rel memoriam.


[Proömium. The Pope invokes God, St. Peter and St. Paul, and all the saints, against the new enemies of the Church.]
Exurge, Domine, et judica causam tuam, memor esto improperiorum tuorum, eorum, quae ab insipientibus fiunt totâ die; inclina aurem tuam ad preces nostras, quoniam surrexerunt vulpes quaerentes demoliri vineam, cujus tu torcular calcasti solus, et ascensurus ad Patrem ejus curam, regimen et administrationem Petro tanquam capiti et tuo vicario, ejusque successoribus instar triumphantis Ecclesiae commisisti: exterminate nititur eam aper de silva, et singularis ferus depasci [tur] eam. Exurge, Petre, et pro pastorali cura praefata tibi (ut praefertur) divinitus demandata, intende in causam sanctae Romanae Ecclesiae, Matris omnium ecclesiarum, se fidei magistrae, quam tu, jubente Deo, tuo sanguine consecrasti, contra quam, sicut tu praemonere dignatus es, insurgunt magistri mendaces introducentes sectas perditionis, sibi celerem interitum superducentes,264 quorum lingua ignis est, inquietum malum, plena veneno mortifero, qui zelum amarum habentes et contentiones in cordibus suis, gloriantur, et mendaces sunt adversus veritatem. Exurge tu quoque, quaesumus, Paule, qui eam tuâ doctrinâ et pari martyrio illuminasti atque illustrasti. Jam enim surgit novus Porphyrius; quia sicut ille olim sanctos Apostolos injuste momordit, ita hic sanctos Pontifices praedecessores nostros contra tuam doctrinam eos non obsecrando, sed increpando, mordere, lacerare, ac ubi causae suae265 diffidit, ad convicia accedere non veretur, more haereticorum, quorum (ut inquit Hieronymus) ultimum presidium est, ut cum conspiciant causas suas damnatum iri, incipiant virus serpentis linguâ diffundere; et cum se victos conspiciant, ad contuinelias prosilire. Nam licet haereses esse ad exercitationem fidelium in dixeris oportere, eas tamen, ne incrementum accipiant, neve vulpeculae coalescant, in ipso ortu, te intercedente et adjuvante, extingui necesse est.

Exurgat denique,266 omnis Sanctorum, ac reliqua universalis Ecclesia, cujus vera sacrarum literarum interpretatione posthabitâ, quidam, quorum mentem pater mendacii excaecavit, ex veteri haereticorum instituto, apud semetipsos sapientes, scripturas easdem aliter quam Spiritus sanctus flagitet, proprio dumtaxat sensu ambitionis, auraeque popularis causâ, teste Apostolo, interpretantur, immo vero torquent et adulterant, ita ut juxta Hieronymum jam non sit evangelium Christi, sed hominis, aut quod pejus est, diaboli. Exurgat, inquam, praefata Ecclesia sancta Dei, et una cum beatissimis Apostolis praefatis267 apud Deum omnipotentem intercedat, ut purgatis ovium suarum erroribus, eliminatisque a fidelium finibus haeresibus universis Ecclesiae suae sanctae pacem et unitatem conservare dignetur.


[The errors of the Greeks and Bohemians revived by Luther and his followers.]
Dudum siquidem268 quod prae animi angustia et moerore exprimere vix possumus, fide dignorum relatu ac famâ publicâ referente ad nostrum pervenit auditum, immo vero, proh dolor! oculis nostris vidimus ac legimus, multos et varios errores quosdam videlicet jam per Concilia ac Praedec-essorum nostrorum constitutiones damnatos, haeresim etiam Graecorum et Bohemicam expresse continentes: alios vero respective, vel haereticos, vel falsos, vel scandalosos, vel piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, a falsis fidei cultoribus, qui per superbam curiositatem mundi gloriam cupientes, contra Apostoli doctrinam plus sapere volunt, quam oporteat; quorum garrulitas (ut inquit Hieronymus) sine scripturarum auctoritate non haberet fidem, nisi viderentur perversam doctrinam etiam divinis testimoniis, male tamen interpretatis, roborare: a quorum oculis Dei timor recessit, humani generis hoste suggerente, noviter suscitatos, et nuper apud quosdam leviores in inclyta natione Germanica seminatos.
[The Germans, who received the empire from the Pope, were formerly most zealous against heresy, but now give birth to the most dangerous errors.]
Quod eo magis dolemus ibi269 evenisse, quod eandem nationem et nos et Praedecessores nostri in visceribus semper gesserimus caritatis. Nam post translatum ex Grecis a Romana Ecclesia in eosdem Germanos imperium, iidem Praedecessores nostri et nos ejusdem Ecclesiae advocates defensoresque ex eis semper accepimus; quos quidem Germanos, Catholicae veritatis vere germanos, constat haeresum [haeresium] acerrimos oppugnatores270 semper fuisse: cujus rei testes sunt laudabiles illae constitutiones Germanorum Imperatorum pro libertate Ecclesiae, proque expellendis exterminandisque ex omni Germania haereticis, sub gravissimis poenis, etiam amissionis terrarum et dominiorum, contra receptatores vel non expellentes olim editae, et à nostris Praedecessoribus confirmatae, quae si hodie servarentur, et nos et ipsi utique hae molestiâ careremus. Testis est in Concilio Constantiensi Hussitarum ac Wiccleffistarum, necnon Hieronymi Pragensis damnata ac punita perfidia. Testis est totiens contra Bohemos Germanorum sanguis effusus. Testis denique est praedictorum errorum, seu multorum ex eis per Coloniensem et Lovaniensem Universitates, utpote agri dominici piissimas religiosissimasque cultrices, non minus docta quam vera ac sancta confutatio, reprobatio, et damnatio. Multa quoque alia allegare possemus, quae, ne historiam texere videamur, praetermittenda censuimus.

Pro pastorals igitur officii, divinâ gratiâ, nobis injuncti cura, quam gerimus, praedictorum errorum virus pestiferum ulterius tolerare seu dissimulare sine Christianae, religionis nota, atque orthodoxae fidei injuria nullo modo possumus. Eorum autem errorum aliquos praesentibus duximus inferendos, quorum tenor sequitur, et est talis: —


[Forty-one heretical sentences selected from Luther’s writings.]
I. Haeretica sententia est, sed usitata, Sacramenta novae legis justificantem gratiam illis dare, qui non ponunt obicem.

II. In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum et Christum simul conculcare.

III. Fomes peccati, etiam si nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem a corpore animam ab ingressu coeli.

IV. Imperfecta caritas morituri fert secum necessario magnum timorem, qui se solo satis est facere poenam purgatorii, et impedit introitum regni.

V. Tres esse partes poenitentiae, contritionem, confessionem, et satisfactionem, non est fundatum in sacra scriptura, nec in antiquis sanctis Christianis doctoribus.

VI. Contritio, quae paratus per discussionem, collectionem,271 et deteststionem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animae suae, ponderando peccatorum gravitatem, multitudinem, foeditatem, amissionem aeternae beatitudinis, ac aeternae damnationis acquisitionem, haec contritio facit hypocritam, immo magis peccatorem.

VII. Verissimum est proverbium, et omnium doctrina de contritionibus hucusque data praestantius, de cetero non facere, summa poenitentia, optima poenitentia, nova vita.

VIII. Nullo modo praesumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est, ut omnia mortalia cognoscas: unde in primitiva Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur.

IX. Dum volumus omnia pure confiteri, nihil aliud facimus, quam quod misericordiae Dei nihil volumus relinquere ignoscendum.

X. Peccata non sunt illi remissa, nisi remittente sacerdote credat sibi remitti; immo peccatum maneret nisi remissum crederet; non enim sufficit remissio peccati et gratiae donatio, sed oportet etiam credere esse remissum.

XI. Nullo modo confidas absolvi propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi: "Quodcumque solveris." etc. Sic, inquam, confide, si sacerdotis obtinueris absolutionem, et crede fortiter te absolutum; et absolutus vere eris,272 quidquid sit de contritione.

XII. Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio, sed joco absolveret, si tamen credat se absolutum, verissime est absolutus.

XIII. In sacramento poenitentiae se remissione culpae non plus facit Papa aut episcopus, quam infimus sacerdos; immo ubi non est sacerdos, aeque tantum quilibet Christianus, etiam si mulier, aut puer esset.

XIV. Nullus debet sacerdote respondere, se esse contritum, nec273 sacerdos requirere.

XV. Magnus est error eorum, qui ad sacramenta Eucharistiae accedunt huic innixi, quod sint confessi, quod non sint sibi conscii alicujus peccati mortalis; quod praemiserint orationes suas et praeparatoria; omnes illi ad274 judicium sibi manducant et bibunt; sed si credant et confidant se gratiam ibi consecuturos, haec sola fides facit eos puros et dignos.

XVI. Consultum videtur, quod Ecclesia in communi concilio275 statueret, laicos sub utraque specie communicandos; nec Bohemi communicantes sub utraque specie276 sunt haeretici, sed schismatici.

XVII. Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et sanctorum.

XVIII. Indulgentiae sunt piae fraudes fidelium, et remissiones bonorum onerum, et sunt de numero eorum, quae licent, et non de numero eorum, quae expediunt.

XIX. Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur, non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae ad divinam justitiam.

XX. Seducuntur credentes indulgentias esse salutares, et ad fructum spiritûs utiles.

XXI. Indulgentiae necessariae sunt solum publicis criminibus, et proprie conceduntur duris solummodo et impatientibus.

XXII. Sex generibus hominum indulgentiae nec sunt necessariae, nec utiles; videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitime impeditis, his qui non commiserunt crimina, his qui crimina commiserunt, sed non publica, his qui meliora operantur.

XXIII. Excommunicationes sunt tantum externae poenae, nec privant hominem communibus spiritualibus Ecclesiae orationibus.

XXIV. Docendi sunt Christiani plus diligere excommunicationem quam timere.

XXV. Romanus Pontifex, Petri successor, non est Christi vicarius super omnes mundi ecclesias ab ipso Christo in beato Petro institutus.

XXVI. Verbum Christi ad Petrum: "Quodcumque solveris super terram," etc., extenditur duntaxat ad ligata ab ipso Petro.

XXVII. Certum est in manu Ecclesiae aut Papae prorsus non esse statuere articulos fidei, immo nec leges morum, seu bonorum operum.

XXVIII. Si Papa cum magna parte Ecclesiae sic vel sic sentiret, nec etiam erraret, adhuc non est peccatum aut haeresis contrarium sentire, praesertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per Concilium universale alterum reprobatum, alterum approbatum.

XXIX. Via nobis facta est enarrandi auctoritatem Conciliorum, et libere contradicendi eorum gestis, et judicandi eorum decreta, et confidenter confitendi quidquid verum videtur, sive probatum fuerit, sive reprobatum a quocunque concilio.

XXX. Aliqui articuli Joannis Husz condemnati in concilio Constantiensi sunt Christianissimi, verissimi et evangelici, quos non universalis Ecclesia posset damnare.

XXXI. In omni opere bono Justus peccat.

XXXII. Opus bonum optime factum veniale est peccatum.

XXXIII. Haereticos comburi est contra voluntatem Spiritûs.277

XXXIV. Praeliari adversus Turcas est repugnare Deo visitanti iniquitates nostras per illos.

XXXV. Nemo est certus se non semper peccare mortaliter propter occultissimum superbaa vitium.

XXXVI. Liberum arbitrium post peccatum est res de solo titulo, et dum facit quod in se est, peccat mortaliter.

XXXVII. Purgatorium non potest probari ex sacra scriptura, quae sit in canone.

XXXVIII. Animae in purgatorio non sunt securae de earum salute, saltem omnes; nec probatum est ullis aut rationibus aut scripturis, ipsas esse extra statum merendi, aut278 agendae caritatis.

XXXIX. Animae in purgatorio peccant sine intermissione, quamdiu quaerunt requiem, et horrent poenas.

XL. Animae ex purgatorio liberatae suffragiis viventium minus beantur, quam si per se satisfecissent.

XLI. Praelati ecclesiastica et principes seculares non malefacerent si omnes saccos mendicitatis279 delerent.
[These propositions are condemned as heretical, scandalous, offensive, and contrary to Catholic truth.]
Qui quidem errores respective quam sint pestiferi, quam perniciosi, quam scandalosi, quam piarum et simplicium mentium seductivi, quam denique sint contra omnem charitatem, ac sanctae Romanae Ecclesiae matris omnium fidelium et magistrae fidei reverentiam atque nervum ecclesiasticae disciplines, obedientiam scilicet, quae fons est et origo omnium virtutum, sine qua facile unusquisque infidelis esse convincitur, nemo sanae mentis ignorat. Nos Igitur in praemissis, utpote gravissimis, propensius (ut decet) procedere, necnon hujusmodi pesti morboque canceroso, ne in agro Dominico tanquam vepris nociva ulterius serpat, viam praecludere cupientes, habita super praedictis erroribus, et eorum singulis diligenti trutinatione, discussione, ac districto examine, maturaque deliberatione, omnibusque rite pensatis ac saeepius ventilatis cum venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, ac regularium ordinum Prioribus, seu ministris generalibus, plurisbusque aliis sacrae theologiae, necnon utriusque juris professoribus sive magistris, et quidem peritissimis, reperimus eosdem errores respective (ut praefertur) aut articulos non esse catholicos, nec tanquam tales esse dogmatizandos, sed contra Ecclesivae Catholicae doctrinam sive traditionem, atque ab ea veram divinarum scripturarum receptam interpretationem, cujus auctoritati ita acquiescendum censuit Augustinus, ut dixerit, se Evangelio non fuisse crediturum, nisi Ecclesiae Catholicae intervenisset auctoritas. Nam ex eisdem erroribus, vel eorum aliquo, vel aliquibus, palam sequitur, eandem Ecclesiam, quae Spiritu sancto regitur, errare, et semper errasse. Quod est utique contra illud, quod Christus discipulis suis in ascensione sua (ut in sancto Evangelio Matthaei legitur) promisit dicens: "Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi;" necnon contra Sanctorum Patrum determinationes, Conciliorum quoque et summorum Pontificum expressas ordinationes seu canones, quibus non obtemperasse omnium haeresum et schismatum, teste Cypriano, fomes et causa semper fuit.

De eorundem itaque venerabilium fratrum nostrorum consilio et assensu, se omnium et singulorum praedictorum maturâ deliberatione praedicta, auctoritate omnipotentis Dei, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et nostra, praefatos omnes et singulos articulos seu errores, tanquam (ut praemittitur) respective haereticos, aut scandalosos, aut falsos, aut piarum aurium offensivos, vel simplicium mentium seductivos, et veritate Catholicae obviantes, damnamus, reprobamus, ac omnino rejicimus, ac pro damnatis, reprobatis, et rejectis ab omnibus utriusque sexûs Christi fidelibus haberi debere, harum serie decernimus et declaramus.280


[Prohibition of the defence and publication of these errors.]
Inhibentes in virtute sanctae obedientiae ac sub majoris excommunicationis latae sententiae, necnon quoad Ecclesiasticas et Regulares personas, Episcopalium omnium, etiam Patriarchalium, Metropolitanarum et aliarum Cathedralium Ecclesiarum, Monasteriorum quoque et Prioratuum etiam Conventualium et quarumcunque281 dignitatum aut Beneficiorum Ecclesiasticorum, Saecularium aut quorum vis Ordinum Regularium, privationis et inhabilitatis ad illa, et alia in posterum obtinenda. Quo vero ad Conventus, Capitula seu domos, aut pia loca saecularium, vel regularium, etiam Mendicantium, necnon Universitatis etiam studiorum generalium quorumcunque privilegiorum indultorum a Sede Apostolica, vel ejus Legatis, aut alias quomodolibet habitorum, vel obtentorum, cujuscumque tenoris existant: necnon nominis et potestatis studium generale tenendi, legendi, ac interpretandi quasvis scientias et facultates et inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda: Praedicationis quoque officii ac amissionis studii generalis et omnium privilegiorum ejusdem. Quo vero ad saeculares ejusdem excommunicationis, necnon amissionis cujuscumque emphyteosis, seu quorumcunque feudorum, tam a Romana Ecclesia, quam alias quomodolibet obtentorum, ac etiam inhabilitatis ad illa et alia in posterum obtinenda. Necnon quo ad omnes et singulos superius nominatos, inhibitionis Ecclesiasticae sepulturae inhabilitatisque ad omnes et singulos actus legitimos, infamiae ac diffidationis et criminis laesae majestatis, et haereticorum et fautorum eorundem in jure expressis poenis, eo ipso et absque ulteriori declaratione per omnes et singulos supradictos, si (quod absit) contrafecerint, incurrendis. A quibus vigore cujuscumque facultatis et clausularum etiam in confessionalibus quibusvis personis, sub quibusvis verborum formis contentarum, nisi a Romano Pontifice vel alio ab eo ad id in specie facultatem habente, praeterquam in mortis artlculo constitute, absolvi nequeant. Omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus, tam Laicis quam Clericis, Saecularibus et quorumvis Ordinum Regularibus, et aliis quibuscumque personis cujuscumque status, gradus, vel conditionis existant, et quarumque ecclesiastica vel mundana praefulgeant dignitate, etiam S. R. E. Cardinalibas, Patriarchis, Primatibus, Archiepiscopis, Episcopis, Patriarchalium, Metropolitanarum et aliaram Cathedralium, Collegiatarum ac inferiorum ecclesiarum Praelatis, Clericis aliisque personis Eccleslasticis, Saecularibus et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, Abbatibus, Prioribus vel Ministris generalibus vel particularibus, Fratribus, seu Religiosis, exemptis et non exemptis: Studiorum quoque Universitatibus Saecularibus et quorumvis Ordinum etiam Mendicantium regularibus, necnon Regibus, Imperatori, Electoribus, Principibus, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Baronibus, Capitaneis, Conductoribus, Domicellis, omnibusque Officialibus, Judicibus, Notariis Ecelesiasticis et Saecularibus, Communitatibus, Universitatibus, Potentatibus, Civitatibus, Castris, Terris et locis, seu eorum vel earum civibus, habitatoribus et incolis, ac quibusvis aliis personis Ecclesiasticis, vel Regularibus (ut praefertur) per universum orbem, ubicumque, praesertim in Alemania existentibus, vel pro tempore futures, ne praefatos errores, aut eorum aliquos, perversamque doctrinam hujusmodi asserere, affirmare, defendere, praedicare, aut illi quomodolibet, publice vel occulte, quovis quaesito ingenio vel colore, tacite vel expresse favere praesumant.
[The writings of Luther are forbidden, and ordered to be burnt.]
Insuper quia errores praefati, et plures alii continentur in libellis seu scriptis Martini Luther, dictos libellos, et omnia dicti Martini scripta, seu praedicationes in Latino, vel quocumque alio idiomate reperiantur, in quibus dicti errores, seu eorum aliquis continentur, similiter damnamus, reprobamus, atque omnino rejicimus, et pro damnatis, reprobatis, ac rejectis (ut praefertur) haberi volumus, mandantes in virtute sanctae obedientiae et sub poenis praedictis eo ipso incurrendis, omnibus et singulis utriusque sexûs Christifidelibus superius nominatis, ne hujusmodi scripta, libellos, praedicationes, seu schedulas, vel in eis contenta capitula, errores, aut articulos supradictos continentia legere, asserere, praedicare, laudare, imprimere, publicare, sive defendere per se vel alium, seu alios directe vel indirecte, tacite vel expresse, publice vel occulte, aut in domibus suis sive aliis publicis vel privatis locis tenere quoquo modo praesumant; quinimmo illa statim post harum publicationem ubicumque fuerint, per ordinaries et alios supradictos diligenter quaesita, publice et solemniter in praesentia cleri et populi sub omnibus et singulis supradictis poenis comburant.
[Martin Luther was often warned with paternal charity to desist from these errors, and cited to Rome with the promise of safe-conduct.]
Quod vero ad ipsum Martinum attinet, (bone Deus) quid praetermisimus, quid non fecimus, quid paternae charitatis omisimus, ut eum ab hujusmodi erroribus revocaremus? Postquam enim ipsum citavimus, mitius cum eo procedere volentes, illum invitavimus, atque tam per diversos tractatus cum legato nostro habitos, quam per literas nostras hortati fuimus, ut a paedictis erroribus discederet, aut oblato etiam salvo conductu et pecuniâ ad iter necessariâ, sine metu seu timore aliquo quem perfecta charitas foras mittere debuit, veniret, ac Salvatoris nostri Apostolique Pauli exemplo, non occulto, sed palam et in facie loqueretur. Quod si fecisset, pro certe (ut arbitramur) ad cor reversus errores suos cognovisset, nec in Romana curia, quam tantopere vanis malevolorum rumoribus plusquam oportuit tribuendo vituperat, tot reperisset errata; docuissemusque cum luce clarius, sanctos Romanos Pontifices, quos praeter omnem modestiam injuriose lacerat, in suis canonibus, seu constitutionibus, quas mordere nititur, nunquam errasse; quia juxta prophetam, nec in Galahad resina, nec medicus deest. Sed obaudivit semper, et praedicta citatione omnibus et singulis supradictis spretis venire contempsit, ac usque in praesentem diem contumax, atque animo indurate censuras ultra annum sustinuit: et quod deterius est, addens mala malis, de citatione hujusmodi notitiam habens, in vocem temerariae appellationis prorupit ad futurum concilium contra constitutionem Pii Secundi ac Julii Secundi, praedecessorum nostrorum, qua cavetur, taliter appellantes haereticorum poenâ plectendos (frustra etiam Consilii auxilium imploravit, qui illi se non credere palam profitetur); ita ut contra ipsum tanquam de fide notorie suspectum, immo vere haereticum absque ulterori citatione vel mora ad condemnationem et damnationem ejus tanquam haeretici, ac ad omnium et singularum suprascriptarum poenarum et censurarum severitatem procedere possemus.
[Luther is again exhorted to repent, and promised the reception of the prodigal son.]
Nihilominus de eorundem fratrum nostroruin consilio, omnipotentis Dei imitantes clementiam, qui non vult mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, omnium injuriarum hactenus nobis et Apostolicqae sedi illatarum obliti, omni qua possumus pietate uti decrevimus, et quantum in nobis est, agere, ut propositâ mansuetudinis viâ ad cor revertatur, et a praedictis recedat erroribus, ut ipsum tanquam filium illum prodigum ad gremium Ecclesiae revertentem benigne recipiamus. Ipsum igitur Martinum et quoscumque ei adhaerentes, ejusque receptatores et fautores per viscera misericordiae Dei nostri, et per aspersionem sanguinis Domini nostri Jesu Christi, quo et per quem humani generis redemptio, et sanctae matris Ecclesiae aedificatio facta est, ex tote corde hortamur et obsecramus, ut ipsius Ecclesiae pacem, unitatem et veritatem, pro qua ipse Salvator tam instanter oravit ad Patrem, turbare desistant, et a praedictis, tam perniciosis erroribus prorsus abstineant, inventuri apud nos si effectualiter paruerint, et paruisse per legitima documenta nos certificaverint, paternae charitatis affectum, et apertum mansuetudinis et clementiae fontem.
[Luther is suspended from the functions of the ministry, and given sixty days, after the publication of the bull, to recant.]
1   ...   8   9   10   11   12   13   14   15   ...   50


The database is protected by copyright ©sckool.org 2016
send message

    Main page